COMMUNE MARTYRUM
Pro uno martyre, tempore paschali
Cf. 4 Esdr 2, 35
Lux perpétua lucébit Sanctis tuis, Dómine,
et ætérnitas témporum, allelúia.
Vel:
Hic est vir, qui non est derelíctus a Deo in die certáminis;
modo coronátur, quia fidéliter vicit in mandátis Dómini,
allelúia.
Deus, qui ad illustrándam Ecclésiam tuam
beátum N. martýrii victória decoráre dignátus es,
concéde propítius,
ut, sicut ipse domínicæ passiónis imitátor fuit,
ita nos, per eius vestígia gradiéntes,
ad gáudia sempitérna perveníre mereámur.
Per Dóminum.
Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis,
quod in commemoratióne beáti mártyris N.
tuæ offérimus maiestáti,
ut nos perdúcat ad véniam,
et in perpétua gratiárum constítuat actióne.
Per Christum.
Io 12, 24
Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit,
ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit,
multum fructum affert, allelúia.
Vel:
Ps 115, 15
Pretiósa in conspéctu Dómini;
mors Sanctórum eius, allelúia.
Tua, Dómine, súmpsimus dona cæléstia
de hodiérna festivitáte lætántes;
præsta, quæsumus, ut, qui in hoc divíno convívio
mortem Fílii tui annuntiámus,
eiúsdem resurrectiónis et glóriæ
cum sanctis martýribus partícipes esse mereámur.
Per Christum.