COMMUNE VIRGINUM
Pro pluribus virginibus
Cf. Ps 148, 12-14
Vírgines laudent nomen Dómini,
quia exaltátum est nomen eius solíus;
conféssio eius super cælum et terram (T.P. allelúia).
Vel:
Cf. Ps 44, 16
Afferéntur Regi vírgines in lætítia et exsultátione,
adducéntur in templo Regi Dómino (T.P. allelúia).
Multíplica super nos,
quæsumus, Dómine, misericórdiam tuam,
ut, sicut in beatárum vírginum N. et N. festivitáte
pia devotióne lætámur,
ita eárum perpétua societáte, te largiénte, fruámur.
Per Dóminum.
In sanctárum vírginum N. et N. commemoratióne
te, Dómine, mirábilem prædicántes,
múnera votíva deférimus;
præsta, quæsumus, ut, sicut eárum tibi grata sunt mérita,
sic nostræ servitútis accépta reddántur offícia.
Per Christum.
De signo vitæ Deo consecratæ
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
In Sanctis enim, qui Christo se dedicavérunt
propter regnum cælórum,
tuam decet providéntiam celebráre mirábilem,
qua humánam substántiam
et ad primæ oríginis révocas sanctitátem,
et perdúcis ad experiénda dona,
quæ in novo sæculo sunt habénda.
Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,
te collaudámus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
Cf. Mt 25, 10
Venit Sponsus, et vírgines, quæ parátæ erant,
intravérunt cum eo ad núptias (T.P. allelúia).
Vel:
Io 14, 21.23
Qui díligit me, diligétur a Patre meo, et ad eum veniémus,
et mansiónem apud eum faciémus (T.P. allelúia).
Sumpta mystéria, quæsumus, Dómine,
in hac festivitáte beatárum vírginum N. et N.,
íncitent nos iúgiter et illústrent,
ut digne advéntum Fílii tui præstolémur,
et ad supérnas eius núptias admittámur.
Per Christum.