MISSA PRO FAMILIA
Eph 6, 2-3
Honóra patrem tuum et matrem tuam,
quod est mandátum primum in promissióne,
ut bene sit tibi et sis longævus super terram.
Deus, cuius in ordinatióne
socíetas familiáris firmum suum habet fundaméntum,
réspice famulórum tuórum preces miserátus,
et præsta, ut, exémplo sanctæ Famíliæ Unigéniti tui
domésticis virtútibus caritatísque obséquio sectántes,
in lætítia domus tuæ præmiis fruámur ætérnis.
Per Dóminum.
Hóstiam tibi placatiónis offérimus, Dómine,
supplíciter deprecántes,
ut famílias nostras in tua grátia fírmiter et pace constítuas.
Per Christum.
Is 49, 15
Numquid oblivísci potest múlier infántem suum?
Et si illa oblíta fúerit,
ego tamen non oblíscar tui, dicit Dóminus.
Quos cæléstibus réficis sacraméntis,
fac, clementíssime Pater,
sanctæ Famíliæ Unigéniti tui exémpla iúgiter imitári,
ut, post ærúmnas sæculi,
eius consórtium consequántur ætérnum.
Per Christum.