MISSA PRO VOCATIONIBUS AD VITAM RELIGIOSAM
Mt 19, 21
Si vis perféctus esse, vade,
vende quæ habes et da paupéribus,
et veni, séquere me, dicit Dóminus.
Pater sancte,
qui, licet fidéles omnes
ad perfectiónem caritátis invítas,
multos tamen excitáre non désinis,
ad Fílii tui vestígia préssius sequénda,
concéde, ut, quos tibi in sortem peculiárem elégeris,
conversatióne sua váleant regni tui signum osténdere
Ecclésiæ mundóque perspícuum.
Per Dóminum.
Vel, a sacerdote religioso dicenda: (
FRA)
Famíliam tuam, quæsumus, Dómine, propítius réspice
et nova prole semper amplífica,
ut et fílios suos
ad propósitam caritátis perfectiónem addúcere,
et ad hóminum salútem efficáciter váleat laboráre.
Per Dóminum.
Múnera quæ tibi offérimus,
Pater sancte, súscipe miserátus,
et ómnibus, qui Fílium tuum per arctam viam imitári
læta sibi mente propónunt,
communiónem concéde fratérnam
et spiritálem libertátem.
Per Christum.
Cf. Mt 19, 27-29
Amen dico vobis,
quod vos qui reliquístis ómnia,
et secúti estis me, céntuplum accipiétis
et vitam ætérnam possidébitis, dicit Dóminus.
Fámulos tuos, Dómine,
spiritáli cibo potúque confírma,
ut, evangélicæ semper vocatióni fidéles,
vivam ubíque Fílii tui imáginem repræséntent.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.
Vel, a sacerdote religioso dicenda: (
FRA)
Huius, Dómine, virtúte sacraménti, da nobis, quæsumus,
perseverántem in tua voluntáte famulátum,
ut tuam caritátem mundo testári
et bona quæ sola non amittúntur
valeámus fórtiter inquírere.
Per Christum.