MISSA PRO CHRISTIANIS PERSECUTIONE VEXATIS
Cf. Ps 73, 20.21.22.23
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum,
et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem;
exsúrge, Dómine,
et iúdica causam tuam,
et ne obliviscáris voces quæréntium te.
Vel:
Act 12, 5
Petrus servabátur in cárcere;
orátio autem fiébat sine intermissióne
ab Ecclésia ad Deum pro eo.
Deus, qui inscrutábili providéntia
passiónibus Fílii tui vis Ecclésiam sociári,
præsta fidélibus tuis,
in tribulatióne propter nomen tuum versántibus,
spíritum patiéntiæ et caritátis,
ut promissiónum tuárum
fidi inveniántur testes atque veráces.
Per Dóminum.
Súscipe, quæsumus, Dómine,
humilitátis nostræ preces et hóstias,
et præsta, ut, qui, tibi fidéliter serviéntes,
hóminum persecutiónes patiúntur,
gáudeant se Christi Fílii tui sacrifício sociári,
et sua séntiant inter electórum
nómina scripta esse in cælis.
Per Christum.
Mt 5, 11-12
Beáti estis, cum maledíxerint vobis
et persecúti vos fúerint propter me, dicit Dóminus;
gaudéte et exsultáte,
quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
Vel:
Mt 10, 32
Omnis qui confitébitur me coram homínibus,
confitébor et ego eum coram Patre meo,
qui in cælis est, dicit Dóminus.
Per huius sacraménti virtútem
fámulos tuos, Dómine, in veritáte confírma,
et fidélibus tuis in tribulatióne pósitis concéde,
ut, crucem sibi post Fílium tuum baiulántes,
christiáno nómine iúgiter váleant inter advérsa gloriári.
Per Christum.