MISSA PRO REMISSIONE PECCATORUM
Cf. Sap 11, 24-25.27
Miseréris ómnium, Dómine,
et nihil odísti eórum quæ fecísti,
dissímulans peccáta hóminum propter pæniténtiam,
et párcens illis, quia tu es Dóminus Deus noster.
Súpplicum preces, quæsumus, Dómine, propitiátus exáudi,
et confiténtium tibi parce peccátis,
ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benígnus et pacem.
Per Dóminum.
Propitiáre, Dómine, pópulo tuo,
et ab ómnibus absólve peccátis,
ut, quod nostris offensiónibus promerémur,
tua indulgéntia repellátur.
Per Dóminum.
SUPER OBLATA (
FRA) (vel
B)
Hóstias tibi, Dómine, placatiónis et laudis offérimus,
ut et delícta nostra miserátus absólvas,
et nutántia corda tu dírigas.
Per Christum.
Lc 15, 10
Gáudium erit coram Angelis Dei
super uno peccatóre pæniténtiam agénte.
POST COMMUNIONEM (
FRA) (vel
B)
Præsta nobis, miséricors Deus,
ut, percipiéntes hoc múnere véniam peccatórum,
illa deínceps vitáre tua grátia valeámus,
et tibi sincéro corde servíre.
Per Christum.