DE SANCTISSIMO NOMINE IESU
In hac Missa adhibetur color albus.
Phil 2, 10-11
In nómine Iesu omne genu flectátur,
cæléstium, terréstrium et infernórum;
et omnis lingua confiteátur
quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.
Sanctíssimum Iesu nomen venerántibus,
nobis, Dómine, concéde propítius,
ut, eius in hac vita dulcédine perfruéntes,
sempitérno gáudio in pátria repleámur.
Per Dóminum.
In eius nómine, Pater omnípotens,
múnera nostra dignáre suscípere,
in quo quidquid petiérimus
nos certe consecutúros esse confídimus,
ipso Fílio tuo benigníssime pollicénte.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.
Act 4, 12
Non est áliud nomen sub cælo datum homínibus,
in quo opórteat nos salvos fíeri.
Tua nobis, quæsumus, Dómine, miseratióne concéde,
ut in his sacris mystériis
Dóminum Iesum dignis obséquiis venerémur,
in cuius nómine voluísti omne genu flecti,
omnésque hómines inveníre salútem.
Per Christum.