Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica Pentecostes – Ad Missam in die
Tempus paschale – Anno C
Solemnitas
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA • HEURES  CMT
ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Sap 1, 7
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum,
et hoc quod cóntinet ómnia
sciéntiam habet vocis, allelúia.
 
Vel:  FRA  L/F
Rom 5, 5; cf. 8, 11
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris
per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.
Actus pænitentialis   Dicitur Glória in excélsis.
 
COLLECTA FRA  L/F
Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnæ
univérsam Ecclésiam tuam
in omni gente et natióne sanctíficas,
in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde,
et, quod inter ipsa evangélicæ prædicatiónis exórdia
operáta est divína dignátio,
nunc quoque per credéntium corda perfúnde.
Per Dóminum.
 
Lectiones
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Præsta, quæsumus, Dómine,
ut, secúndum promissiónem Fílii tui,
Spíritus Sanctus huius nobis sacrifícii
copiósius revélet arcánum,
et omnem propítius réseret veritátem.
Per Christum.
 
PRÆFATIO: De mysterio Pentecostes. FRA  L/F
 
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
 
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus.
 
Tu enim, sacraméntum paschále consúmmans,
quibus, per Unigéniti tui consórtium,
fílios adoptiónis esse tribuísti,
hódie Spíritum Sanctum es largítus;
qui, princípio nascéntis Ecclésiæ,
et cunctis géntibus sciéntiam índidit deitátis,
et linguárum diversitátem in uníus fídei confessióne sociávit.
 
Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis,
totus in orbe terrárum mundus exsúltat.
Sed et supérnæ virtútes atque angélicæ potestátes
hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
 
PREX EUCHARISTICA: PE IPE IIPE III
 
Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Act 2,4.11
Repléti sunt omnes Spíritu Sancto,
loquéntes magnália Dei, allelúia.
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Deus, qui Ecclésiæ tuæ cæléstia dona largíris,
custódi grátiam quam dedísti,
ut Spíritus Sancti vígeat semper munus infúsum,
et ad ætérnæ redemptiónis augméntum
spiritális esca profíciat.
Per Christum.
Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis.
 
Ad populum dimittendum, diaconus vel, eo absente, ipse sacerdos cantat vel dicit:
Ite, missa est, allelúia, allelúia.
R. Deo grátias, allelúia, allelúia.
 
Absoluto tempore paschali, exstinguitur cereus paschalis, quem præstat intra baptisterium honorifice servari, ut ex eo, in Baptismatis celebratione accenso, cerei baptizatorum illuminentur.
Ubi feria II vel etiam III post Pentecosten sunt dies quibus fideles debent vel solent Missam frequentare, resumi potest Missa dominicæ Pentecostes, vel dici potest Missa de Spiritu Sancto.
TEMPUS “ PER ANNUM ”
 
1. Tempus “ per annum ” complectitur 34 vel 33 hebdomadas. Initium sumit feria II, quæ sequitur dominicam post diem 6 ianuarii occurrentem, et pergit usque ad initium Quadragesimæ; iterum incipit feria II post dominicam Pentecostes, et explicit sabbato ante dominicam I Adventus.
2. Ratio computandi dominicas et hebdomadas “ per annum ” est sequens:
a) Dominica in qua fit festum Baptismatis Domini locum tenet primæ dominicæ “ per annum ”; hebdomada tamen quæ sequitur computatur prima “ per annum ”. Reliquæ dominicæ et hebdomadæ ordine progressivo numerantur usque ad initium Quadragesimæ.
b) Post Pentecosten, si hebdomadæ “ per annum ” sunt 34, resumitur series ab ea hebdomada, quæ immediate sequitur ultimam ante Quadragesimam celebratam, attendendo tamen quod Missæ dominicæ Pentecostes et sollemnitatis Ss.mæ Trinitatis locum tenent Missarum dominicalium. Si vero hebdomadæ “ per annum”  sunt 33, omittitur prima hebdomada, quæ sumenda esset post Pentecosten.
3. In Missali proinde exhibentur 34 Missæ pro dominicis et feriis huius temporis, quæ adhibentur hac ratione:
a) In dominicis sumitur de more Missa, quæ respondet numero dominicæ “ per annum ”, nisi occurrat sollemnitas vel festum Domini, quæ locum teneant dominicæ.
b) In feriis vero quælibet e 34 Missis dici potest, attenta utilitate pastorali fidelium.
4. In dominicis dicitur Glória in excélsis et Credo; in feriis vero omittitur et hymnus angelicus et symbolum.
5. Nisi adhibeatur Prex eucharistica, quae præfationem propriam habet, in dominicis, dicitur de dominicis “ per annum”, in feriis autem dicitur præfatio communis.
6. Ad communionem duplex ponitur antiphona, priore psalmis, altera plerum que ex Evangelio. Una vel alteras eligi potest, iuxta opportunitatem, illa tamen præferendo, quæ cum Evangelio Missæ forte concordet.



MISSÆ DOMINICALES ET COTIDIANÆ