Ressources Catholiques Missel Romain
Missa Defunctorum: Lectiones de Novo Testamento
Léctio libri secúndi Maccabæórum 12, 43-46 FRA 
In diebus ills:
Facta collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Iudas [princeps Israel] Hierosolymam offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans.
Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis.
Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiæ donum:
sancta et pia cogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur.
Léctio libri Iob 19, 1.23-27a FRA 
Respondens Iob dixit:
« Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stilo ferreo et plumbeo, in æternum sculpantur in silice?
Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super pulvere stabit; et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt, et de carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. ».
Léctio libri Sapiéntiæ 3, 1-6.9 FRA 
Iustorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace. Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos.
Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius.
Léctio libri Sapiéntiæ 4, 7-15
Léctio libri Sapiéntiæ 2, 4a.22-23 ; 3, 1-9
Léctio libri Sapiéntiæ 2, 23 ; 3, 1-6.9
Léctio libri Isaíæ prophétæ 25, 6a.7-10
Léctio libri Lamentatiónum 3, 17-26
Léctio libri Daniélis prophétæ 12, 1-3 FRA 
[In diebus illis, ego, Daniel lugebam et audivi hoc verbum Domini:] In tempore illo consurget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.
Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii in opprobrium sempiternum.
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.