Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 7 ianuarii vel feria secunda post Epiphaniam
Tempus Nativitatis
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 3, 22 - 4, 6 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetæ prodierunt in mundum. In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus, qui non confitetur Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichristi, quod audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est.
Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo. Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo loquuntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris.
Psalmus responsorius 2, 7-8, 10-11 FRA  L/F  CMT
R/ Dabo tibi gentes hereditátem tuam.
Prædicabo decretum eius:
Dominus dixit ad me: « Filius meus es tu.
Ego hodie genui te.
Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam
et possessionem tuam terminos terræ ».
 
Et nunc, reges, intellegite;
erudimini, qui iudicatis terram.
Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore.
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 4, 12-17.23-25 FRA  L/F  CMT
Cum audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilæam. Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
« Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilæa gentium; populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ».
Exinde cœpit Iesus prædicare et dicere: « Pænitentiam agite; appropinquavit enim regnum cælorum ».
Et circumibat Iesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum et prædicans Evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. Et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et Hierosolymis et Iudæa et de trans Iordanem.
Ad Offertorium