Ressources Catholiques Missel Romain
Missa pro Nova Evangelizatione FRA 
Léctio libri Sirácidæ 34, 9-20 vel • vel in tempore pschali
Vir, qui peregrinátus est, multa dídicit, et, qui multa expértus est, enarrábit sciénter.
Qui non est expértus, páuca recognóscit, qui autem peregrinátus est, multíplicat astútiam. Multa vidi errándoet plúrima verba intelléxi; alíquoties úsque ad mortem periclitátus sumet horum cáusa liberátus sum.
Spíritus timéntium Dóminum vivet, et in respéctu íllius benedicétur. Spes enim illórum in salvántem illos, et óculi Dei in diligéntes se. Qui timet Dóminum, nihil trepidábitet non pavébit, quóniam ipse est spes éius. Timéntis Dóminum beáta est ánima éius. Ad quem respícit? Et quis est fortitúdo éius? Óculi Dómini super timéntes eum: protéctor poténtiæ, firmaméntum virtútis, tégimen ardóris et umbráculum meridiáni, custódia offensiónis et adiutórium casus, exáltans ánimam et illúminans óculos, dans sanitátem vitæ et benedictiónem.
vel:
Léctio libri Sirácidæ 42, 17-24 vel in tempore pschali • FRA
Non valent sancti Dómini enarráre ómnia mirabília éius.
Confirmávit Dóminus exércitus suos stabilíri coram glória sua.
Abýssum et cor hóminum investigávit et in astútia eorum excogitávit.
Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam et inspéxit in signum ævi annúntians, quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, et revélans vestígia occultórum.
Non prǽterit illum ómnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo.
Magnália sapiéntiæ suæ ordinávit, únicus est ante sǽculum et úsque in sǽculum; néque augétur néque minúitur et non eget alícuius consílio.
Quam desiderabília ómnia ópera éius, et tamquam scintílla spectátu!
Omnia hæc vivunt et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei.
In tempore paschali:
Léctio Actuum Apostolórum 10, 34a. 36-43 FRA 
Aperiens autem Petrus os dixit:
«Verbum misit Deus fíliis Israel evangelízans pacem per Iesum Chris-tum; hic est ómnium Dóminus. Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Iudǽam incípiens a Galilǽa post baptísmum, quod prædicávit Ioánnes: Iesum a Názareth, quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto et virtúte, qui pertránsivit benefaciéndo et sanándo omnes oppréssos a Diábolo, quóniam Deus erat cum illo.
Et nos testes sumus ómnium, quæ fecit in regióne Iudæórum et Ierú-salem; quem et occidérunt suspendéntes in ligno. Hunc Deus susci-távit tértia die et dedit eum maniféstum fíeri non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo, nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis; et præcépit nobis prædicáre pópulo et testificári quia ipse est, qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum. Huic omnes Prophétæ testimónium pérhi-bent remissiónem peccatórum accípere per nomen eius omnes, qui credunt in eum».
Psalmus responsorius 22(21), 26-27a. 28ab. 30c. 31-32 FRA 
R/ Narrábo nomen tuum frátribus meis.
Apud te laus mea in ecclésia magna;
vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
Edent páuperes et saturabúntur,
et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum.
 
Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum
univérsi fines terræ.
Anima autem mea illi vivet,
semen meum sérviet ipsi.
 
Narrábitur de Dómino generatióni ventúræ;
annuntiábunt iustítiam eius pópulo,
qui nascétur:
«Hæc fecit Dóminus!».
Léctio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 23-32 vel • vel in tempore paschali • FRA
Fratres:
Renovámini autem spíritu mentis vestræ et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis.
Propter quod deponéntes mendácium loquímini veritátem unusquís-que cum próximo suo, qúoniam sumus ínvicem membra.
Irascímini et nolíte peccáre; sol non óccidat super iracúndiam ves-tram, et nolíte locum dare Diábolo. Qui furabátur, iam non furétur, magis autem labóret operándo mánibus bonum, ut hábeat unde tríbuat necessitátem patiénti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat, sed si quis bonus ad ædificatiónem opportunitátis, ut det grátiam audiéntibus.
Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei, in quo signáti estis in diem redemptiónis. Omnis amaritúdo et ira et indignátio et clamor et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia. Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem, sicut et Deus in Christo donávit vobis.
vel:
Léctio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Colossénses 3, 12-17 vel in tempore paschali • FRA
Fratres:
Indúite vos ergo, sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera mise-ricórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, longanimi-tátem, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos; super ómnia autem hæc: caritátem, quod est vínculum perfectiónis.
Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.
Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia do-céntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spi-rituálibus, in gratia cantántes in córdibus vestris Deo; et omne, quod-cúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.
In tempore paschali:
Léctio Epístolæ Hebrǽos 10, 19-25 FRA 
Habéntes itáque, frátres, fidúciam in intróitum Sanctórum in sán-guine Iesu, quam initiávit nobis viam novam et vivéntem per velá-men, id est carnem suam, et sacerdótem magnum super domum Dei, accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a con-sciéntia mala et ablúti corpus aqua munda.
Teneámus spei confessiónem indeclinábilem, fidélis enim est, qui repromísit; et considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis et bonórum óperum, non deseréntes congregatiónem nostram, sicut est consuetúdinis quibúsdam, sed exhortántes, et tanto magis quanto vi-détis appropinquántem diem.
Allelúia.
Omni die in templo et circa domos apóstoli non cessábant docéntes et evangelizántes Christum, Iesum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 14-22a FRA • CMT
In illo témpore:
Regréssus est Iesus in virtúte Spíritus in Galilǽ́am. Et fama éxiit per univérsam regiónem de illo. Et ipse docébat in synagógis eórum et magnificabátur ab ómnibus.
Et venit Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum con-suetúdinem suam die sábbati in synagógam et surréxit légere. Et tráditus est illi liber prophetæ Isaíæ; et ut revólvit librum, invénit locum, ubi scriptum erat:
«Spíritus Dómini super me; propter quod unxit me evangelizáre paupéribus, misit me prædicáre captívis remissiónem et cæcis vi-sum, dimíttere confráctos in remissióne, prædicáre annum Dómini accéptum».
Et cum plicuísset librum, réddidit minístro et sedit; et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum. Cœpit autem dícere ad illos: «Hódie impléta est hæc Scriptúra in áuribus vestris».
Et omnes testimónium illi dabant et mirabántur in verbis grátiæ, quæ procedébant de ore ipsíus.