Die 30 maii
Sancta Ioanna de Arco
Memoria in Gallia
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 26-31
Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed, quæ stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: « Qui gloriatur, in Domino glorietur ».
vel:
Léctio libri Sapiéntiæ 8, 9-15
FRA •
CMT
Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et tædii. Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis; acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero. Tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et, sermocinante me plura, manus ori suo imponent. Habebo per hanc immortalitatem et memoriam æternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ; timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis.
Psalmus responsorius 27(26), 1, 2, 3, 13-14
R/ Dóminus illuminátio mea et salus mea.
Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?
Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
Dum appropiant super me nocentes,
ut edant carnes meas;
qui tribulant me et inimici mei,
ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Si consistant adversum me castra,
non timebit cor meum;
si exsurgat adversum me prœlium, in hoc ego sperabo.
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 16, 24-28
FRA
In illo tempore:
Dixit Iesus discipulis suis: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ».