Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI post dominicam II post Pentecosten : Sacratissimi Cordis Iesu
Tempus « per annum » – Anno A
Solemnitas
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Deuteronómii 7, 6-11 FRA  L/F  CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores, sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo servitutis, de manu pharaonis regis Ægypti.
Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens, quod merentur.
Custodi ergo mandata et præcepta atque iudicia, quæ ego mando tibi hodie, ut facias ».
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 6-7, 8.10 FRA  L/F  CMT
R/ Misericórdia Dómini ab ætérno super timéntes eum.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
 
Faciens iustitias Dominus,
et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Notas fecit vias suas Moysi,
filiis Israel adinventiones suas.
 
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 4, 7-16 FRA  L/F  CMT
Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est.
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.
In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.
Quisque confessus fuerit: « Iesus est Filius Dei », Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.
Allelúia
Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 11, 25-30 FRA  L/F  CMT
In illo tempore respondens Iesus dixit:
« Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ».
Credo