Feria VI post dominicam II post Pentecosten : Sacratissimi Cordis Iesu
Tempus « per annum » – Anno C
Solemnitas
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 34, 11-16
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus Deus:
« Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis. Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terræ. In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel.
Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio ».
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus
ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 5, 5b-11
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Allelúia
Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde.
vel:
Allelúia
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 15, 3-7
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ait Iesus ad pharisæos parabolam istam dicens: « Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quæ perierat, donec inveniat illam? Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: «Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat».
Dico vobis: Ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pænitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent pænitentia ».