Feria V post Ss.mam Trinitatem. Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi
Tempus « per annum » – Anno A
Solemnitas
Léctio libri Deuteronómii 8, 2-3.14b-16a
FRA •
L/F •
CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non. Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.
Ne obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis, et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullæ omnino aquæ; qui eduxit tibi rivos de petra durissima et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, [et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui ».]
Psalmus responsorius 148(147), 12-13, 14-15, 19-20
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
Qui ponit fines tuos pacem,
et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terræ,
velociter currit verbum eius.
Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 10, 16-17
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
Lauda, Sion, Salvatorem,
Lauda ducem et pastorem
In hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude,
Quia maior omni laude,
Nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis,
Panis vivus et vitalis
Hodie proponitur.
Quem in sacræ mensa cœnæ
Turbæ fratrum duodenæ
Datum non ambigitur.
Sit laus plena, sit sonora ;
Sit iucunda, sit decora
Mentis iubilatio.
Dies enim solemnis agitur
In qua mensæ prima recolitur
Huius institutio.
In hac mensa novi Regis,
Novum pascha novæ legis
Phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
Umbram fugat veritas,
Noctem lux eliminat.
Quod in coena Christus gessit
Faciendum hoc expressit
In sui memoriam.
Docti sacris institutis,
Panem, vinum in salutis
Consecramus hostiam.
Dogma datur christianis
Quod in camem transit panis
Et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides
Animosa firmat fides
Præter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,
Signis tantum et non rebus,
Latent res eximiæ.
Caro cibus, sanguis potus,
Manet tamen Christus totus
Sub utraque specie.
A sumente non concisus,
Non confractus, non divisus,
Integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille,
Quantum isti tantum ille,
Nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali,
Sorte tamen inæquali
Vitæ vel interitus.
Mors est malis, vita bonis :
Vide paris sumptionis
Quam sit dispar exitus.
Fracto demum Sacramento,
Ne vacilles, sed memento
Tantum esse sub fragmento
Quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura,
Signi tantum fit fractura
Qua nec status nec statura
Signati minuitur.
Ecce panis angelorum
Factus cibus viatorum,
Vere panis filiorum
Non mittendus canibus.
In figuris præsignatur,
Cum Isaac immolatur,
Agnus paschæ deputatur,
Datur manna patribus.
Bone Pastor, panis vere,
Jesu nostri miserere,
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.
Tu qui cuncta scis et vales
Qui nos pascis hic mortales,
Tuos ibi commensales,
Coheredes et sodales
Fac sanctorum civium.
Amen.
Allelúia
Ego sum panis vívus, qui de cælo descéndi, dicit Dóminus; si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 51-58
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudæorum:
« Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ».
Litigabant ergo Iudæi ad invicem dicentes: « Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ».
Dixit ergo eis Iesus: « Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de cælo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in æternum ».