Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 3 maii
SS. PHILIPPI ET IACOBI, APOSTOLORUM
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 15, 1-8 FRA  L/F  CMT
Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephæ et post hæc Duodecim; deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
Psalmus responsorius 19(18), 2-3, 4-5 FRA  L/F  CMT
R/ In omnem terram exívit sonus eórum.
vel
R/ Allelúia.
Cæli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
 
Non sunt loquelæ neque sermones,
quorum non intellegantur voces:
in omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terræ verba eorum.
Allelúia
Ego sum via et véritas et vita, dicit Dóminus; Philíppe, qui vidit me, vidit Patrem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 14, 6-14 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dicit Iesus ad Thomam:
« Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ».
Dicit ei Philippus: « Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ».
Dicit ei Iesus: « Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: «Ostende nobis Patrem»? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
« Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio; si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam ».
Ad Offertorium