Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica Pentecostes – Ad Missam in die
Tempus paschale – Anno A
Solemnitas
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Actuum Apostolórum 2, 1-11 FRA  L/F • CMT
Cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Erant autem in Ierusalem habitantes Iudæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est; facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem et mirabantur dicentes:
« Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt? Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitæ et qui habitant Mesopotamiam, Iudæam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam quoque et Pamphyliam, Ægyptum et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenem, et advenæ Romani, Iudæi quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei ».
Psalmus responsorius 104(103), 1ab.24ac, 29bc-30, 31.34 FRA • L/F • CMT
R/ Emítte Spíritum tuum, Dómine, et rénova fáciem terræ.
vel
R/ Allelúia.
Benedic, anima mea, Domino.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
impleta est terra creatura tua.
 
Revocabis spiritum eorum, et deficient
et in pulverem suum revertentur.
Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terræ.
 
Sit gloria Domini in sæculum;
lætetur Dominus in operibus suis.
Iucundum sit ei eloquium meum,
ego vero delectabor in Domino.
Léctio Epístolæ pimæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 3b-7. 12-13 FRA • L/F
Fratres:
Nemo potest dicere: « Dominus Iesus », nisi in Spiritu Sancto.
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudæi sive Græci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.
SEQUENTIA FRA • L/F
Veni, Sancte Spiritus,
et emitte cælitus
lucis tuæ radium.
 
Veni, pater pauperum,
veni, dator munerum
veni, lumen cordium.
 
Consolator optime,
dulcis hospes animæ,
dulce refrigerium.
 
In labore requies,
in æstu temperies
in fletu solatium.
 
O lux beatissima,
reple cordis intima
tuorum fidelium.
 
Sine tuo numine,
nihil est in homine,
nihil est innoxium.
 
Lava quod est sordidum,
riga quod est aridum,
sana quod est saucium.
 
Flecte quod est rigidum,
fove quod est frigidum,
rege quod est devium.
 
Da tuis fidelibus,
in te confidentibus,
sacrum septenarium.
 
Da virtutis meritum,
da salutis exitum,
da perenne gaudium.
 
Amen, Alleluia.
Allelúia
Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 20, 19-23 FRA • L/F • CMT
Cum esset sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli, propter metum Iudæorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: « Pax vobis! ». Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Dixit ergo eis iterum: « Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ». Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: « Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ».
Credo