Feria II - Hebd I
Adventus
Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ierusalem.
Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt populi multi et dicent: « Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius »; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prœlium.
Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
vel anno A
Léctio libri Isaíæ prophétæ 4, 2-6
FRA •
L/F •
CMT
In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terræ sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel. Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem.
Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris, et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super cœtum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio, et tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.
R/ In domum Dómini lætántes íbimus.
Lætatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
« In domum Domini ibimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
Ierusalem, quæ ædificata est ut civitas,
sibi compacta in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini.
Testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
Rogate, quæ ad pacem sunt Ierusalem:
« Securi sint diligentes te!
Fiat pax in muris tuis,
et securitas in turribus tuis! ».
Propter fratres meos et proximos meos
loquar: « Pax in te! ».
Propter domum Domini Dei nostri
exquiram bona tibi.
vel brevior :
Psalmus responsorius 122(121), 1-2, 3-4a, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ In domum Dómini lætántes íbimus.
Lætatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
« In domum Domini ibimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
Ierusalem, quæ ædificata est ut civitas,
sibi compacta in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini.
Propter fratres meos et proximos meos
loquar: « Pax in te! ».
Propter domum Domini Dei nostri
exquiram bona tibi.
Allelúia
Veni ad liberándum nos, Dómine Deus noster; osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 5-11
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cum introisset Iesus Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: « Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ».
Et ait illi: « Ego veniam et curabo eum ».
Et respondens centurio ait: « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: «Vade», et vadit; et alii: «Veni», et venit; et servo meo: «Fac hoc», et facit».
Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: «Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno cælorum ».