Feria IV - Hebd I
Adventus
Léctio libri Isaíæ prophétæ 25, 6-10a
FRA •
L/F •
CMT
Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati. Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes. Præcipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.
Et dicetur in die illa: « Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et lætabimur in salutari eius. Quia requiescet manus Domini in monte isto ».
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Inhabitábo in domo Dómini in longitúdinem diérum.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus
ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Allelúia
Ecce véniet Dóminus, ut salvet pópulum suum; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 15, 29-37
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Iesus venit secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbæ multæ habentes secum claudos, cæcos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et cæcos videntes. Et magnificabant Deum Israel.
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: « Misereor turbæ, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ».
Et dicunt ei discipuli: « Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ».
Et ait illis Iesus: « Quot panes habetis? ».
At illi dixerunt: « Septem et paucos pisciculos ».
Et præcepit turbæ, ut discumberet super terram; et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.