Feria III - Hebd II
Adventus
Léctio libri Isaíæ prophétæ 40, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
« Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester. Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. »
Vox clamantis: « In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana: et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est ».
Vox dicentis: « Clama! ». Et dixi: « Quid clamabo? ». Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in æternum.
Super montem excelsum ascende, tu, quæ evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quæ evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudæ: « Ecce Deus vester, ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et præmium illius coram illo. Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ».
Psalmus responsorius 96(95), 1-2, 3.10ac, 11-12a, 12b.13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ecce Deus noster in fortitúdine véniet.
Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, benedicite nomini eius,
annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
Dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ».
Iudicabit populos in æquitate.
Lætentur cæli, et exsultet terra,
sonet mare et plenitudo eius;
gaudebunt campi et omnia, quæ in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
a facie Domini, quia venit,
quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terræ in iustitia
et populos in veritate sua.
Allelúia
Propre est dies Dómini; ecce véniet ad salvándum nos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 12-14
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quærere eam, quæ erravit? Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis ».