Feria VI - Hebd II
Adventus
Léctio libri Isaíæ prophétæ 48, 17-19
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel:
« Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. »
Psalmus responsorius 1, 1-2, 3, 4.6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Qui séquitur te, Dómine, habébit lumen vitæ.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Allelúia
Dóminus véniet, occúrrite illi: ipse est princeps pacis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 11, 16-19
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus ad turbas:
« Cui similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coæqualibus dicunt: «Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis».
Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: «Dæmonium habet!»; venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: «Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!»
Et iustificata est sapientia ab operibus suis ».