Dominica III
Adventus - Anno C
Léctio libri Sophoníæ 3, 14-18a
FRA •
L/F •
CMT
Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Lætare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem! Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra.
In die illa dicetur Ierusalem: « Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuæ! Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in lætitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude sicut in die conventus ».
Psalmus responsorius: Léctio libri Isaíæ prophétæ 12, 2, 4bcd, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Exsúlta et lauda, quia magnus in médio tui Sanctus Israel.
« Ecce Deus salutis meæ;
fiducialiter agam et non timebo,
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem ».
Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
« Confitemini Domino et invocate nomen eius,
notas facite in populis adinventiones eius;
mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
notum sit hoc in universa terra.
Exsulta et lauda, quæ habitas in Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israel ».
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 4, 4-7
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete! Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope. Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
Allelúia
Spíritus Dómini super me; evangelizáre paupéribus misit me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 3, 10-18
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Interrogabant turbæ Ioannem dicentes: « Quid ergo faciemus? ».
Respondens autem dicebat illis: « Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ».
Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: « Magister, quid faciemus? ».
At ille dixit ad eos: « Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ».
Interrogabant autem eum et milites dicentes: « Quid faciemus et nos? ». Et ait illis: « Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ».
Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, respondit Ioannes dicens omnibus: « Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ».
Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.