Dominica I
Tempus quadragesimæ - Anno A
Léctio libri Génesis 2, 7-9 ; 3, 1-7
FRA •
L/F •
CMT
Formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat. Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitæ in medio paradisi lignumque scientiæ boni et mali.
Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: « Verene præcepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? ».
Cui respondit mulier: « De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur; de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur ».
Dixit autem serpens ad mulierem: « Nequaquam morte moriemini! Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum ».
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
Psalmus responsorius 51(50), 3-4, 5-6a, 12-13, 14.17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Miserére, Dómine, quia peccávimus.
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci.
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui
et spiritu promptissimo confirma me.
Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
Fratres:
Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine prævaricationis Adæ, qui est figura futuri.
Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiæ et donationis iustitiæ accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitæ; sicut enim per inobœdientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obœditionem iusti constituentur multi.
vel brevior:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 5, 12.17-19
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiæ et donationis iustitiæ accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitæ; sicut enim per inobœdientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obœditionem iusti constituentur multi.
Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 4, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Et accedens tentator dixit ei: « Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ».
Qui respondens dixit: « Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ».
Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi et dicit ei: « Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ».
Ait illi Iesus: « Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ».
Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum et dicit illi: « Hæc tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me».
Tunc dicit ei Iesus: « Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ».
Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.