Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica I
Tempus quadragesimæ - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 9, 8-15 FRA  L/F  CMT
Hæc dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: « Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terræ, quæ sunt vobiscum, cunctis, quæ egressa sunt de arca, universis bestiis terræ. Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram ».
Dixitque Deus: « Hoc signum fœderis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, in generationes sempiternas: arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus, et recordabor fœderis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quæ carnem vegetat; et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem ».
Psalmus responsorius 25(24), 4-5ab, 6-7bc, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Univérsæ viæ tuæ, Dómine, misericórdia et véritas custodiéntibus testaméntum tuum.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi
et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua et doce me,
quia tu es Deus salutis meæ.
 
Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum, quoniam a sæculo sunt.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
 
Dulcis et rectus Dominus,
propter hoc peccatores viam docebit;
diriget mansuetos in iudicio,
docebit mites vias suas.
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 3, 18-22 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens prædicavit, qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi, qui est in dextera Dei, profectus in cælum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.
Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 12-15 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Spiritus expellit Iesum in desertum. Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam prædicans Evangelium Dei et dicens: « Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio ».
Credo