Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica II
Tempus quadragesimæ - Anno C
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 15, 5-12.17-18 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Eduxitque Deus Abram foras et ait illi: « Suspice cælum et numera stellas, si potes ». Et dixit ei: « Sic erit semen tuum ». Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
Dixitque ad eum: « Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldæorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam ».
Et ille ait: « Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? ».
Respondens Dominus: « Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam ». Qui tollens universa hæc divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. In illo die pepigit Dominus cum Abram fœdus dicens: « Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad magnum fluvium Euphraten ».
Psalmus responsorius 27(26), 1, 7-8, 9abcd, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Dóminus illuminátio mea et salus mea.
Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?
Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
 
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi;
miserere mei et exaudi me.
De te dixit cor meum: « Exquirite faciem meam! ».
 
Faciem tuam, Domine, exquiram.
Ne avertas faciem tuam a me,
ne declines in ira a servo tuo.
Adiutor meus es tu, ne me reicias.
 
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 3, 17-21; 4, 1 vel brevior  FRA  L/F  CMT
Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos. Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
Noster enim municipatus in cælis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostræ, ut illud conforme faciat corpori gloriæ suæ secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.
Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et corona mea, sic state in Domino, carissimi!
vel brevior:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 3, 20 - 4, 1 FRA  L/F  CMT
Noster municipatus in cælis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostræ, ut illud conforme faciat corpori gloriæ suæ secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.
Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et corona mea, sic state in Domino, carissimi!
In splendénti nube, patérna vox audíta est: « Hic est Fílius meus diléctus ; ipsum audíte ».
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 28b-36 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Assumpsit Iesus Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: « Præceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliæ », nesciens quid diceret. Hæc autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem.
Et vox facta est de nube dicens: « Hic est Filius meus electus; ipsum audite ». Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus.
Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quæ viderant.
Credo