Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd secunda
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 1, 10.16-20 FRA  L/F  CMT
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorræ.
« Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse, discite benefacere: quærite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt.
Si volueritis et audieritis, bona terræ comedetis; quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est ».
Psalmus responsorius 50(49), 8-9, 16bc-17, 21.23 FRA  L/F  CMT
R/ Qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei.
« Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
Non accipiam de domo tua vitulos
neque de gregibus tuis hircos ».
 
« Quare tu enarras præcepta mea
et assumis testamentum meum in os tuum?
Tu vero odisti disciplinam,
et proiecisti sermones meos retrorsum ».
 
« Hæc fecisti, et tacui.
Existimasti quod eram tui similis:
arguam te et statuam illa contra faciem tuam.
Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me;
et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ».
Proícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras, dicit Dóminus, et fácite vobis cor novum et spíritum novum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 23, 1-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Locutus est Iesus ad turbas et ad discipulos suos dicens:
« Super cathedram Moysis sederunt scribæ et pharisæi. Omnia ergo, quæcumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.
Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, cælestis. Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.
Qui maior est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur ».
Ad Offertorium