Dominica III
Tempus quadragesimæ - Anno C
Léctio libri Exodi 3, 1-8a.13-15
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Moyses pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Madian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb. Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur.
Dixit ergo Moyses: « Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus ». Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: « Moyses, Moyses ».
Qui respondit: « Adsum ».
At ille: « Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est ». Et ait: « Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ». Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.
Cui ait Dominus: « Vidi afflictionem populi mei in Ægypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum. Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Ægyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quæ fluit lacte et melle ».
Ait Moyses ad Deum: « Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis? ».
Dixit Deus ad Moysen: « Ego sum qui sum ». Ait: « Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos ».
Dixitque iterum Deus ad Moysen: « Hæc dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem ».
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 6-7, 8.11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Miserátor et miséricors Dóminus.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino,
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Faciens iustitias Dominus
et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Notas fecit vias suas Moysi,
filiis Israel adinventiones suas.
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Quoniam, quantum exaltatur cælum a terra,
prævaluit misericordia eius super timentes eum.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 10, 1-6.10-12
FRA •
L/F •
CMT
Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
Hæc autem figuræ fuerunt nostræ, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. Hæc autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.
Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.
Pæniténtiam ágite, dicit Dóminus; appropinquávit regnum cælorum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Aderant quidam ipso in tempore nuntiantes Iesu de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. Et respondens dixit illis:
« Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? Non, dico vobis, sed, nisi pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt præter omnes homines habitantes in Ierusalem? Non, dico vobis, sed, si non pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ».
Dicebat autem hanc similitudinem: « Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quærens fructum in illa et non invenit. Dixit autem ad cultorem vineæ: «Ecce anni tres sunt, ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?». At ille respondens dicit illi: «Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam» ».
Missa ad libitum
Quæ adhiberi potest quavis die huius hebdomadæ præsertim annis B et C.
Léctio libri Exodi 17, 1-7
FRA •
CMT
In diebus illis:
Profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. Qui iurgatus contra Moysen ait: « Da nobis aquam, ut bibamus ».
Quibus respondit Moyses: « Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ».
Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria et murmuravit contra Moysen dicens: « Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti? ». Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: « Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me ».
Et ait Dominus ad Moysen: « Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade. En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus ».
Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: « Estne Dominus in nobis an non? ».
Psalmus responsorius 95(94), 1-2, 6-7, 8-9
FRA •
CMT
R/ Utinam hódie vocem Dómini audiátis: « Nolíte obduráre corda vestra ».
Venite, exsultemus Domino;
iubilemus Deo salutari nostro.
Præoccupemus faciem eius in confessione
et in psalmis iubilemus ei.
Venite, adoremus et procidamus
et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos populus pascuæ eius et oves manus eius.
Utinam hodie vocem eius audiatis:
« Nolite obdurare corda vestra,
sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, etsi viderunt opera mea ».
Dómine, tu es vere Salvátor mundi; da mihi aquam vivam, ut non sítiam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 4, 5-42
FRA
In illo tempore:
Venit Iesus in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, iuxta prædium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: « Da mihi bibere »; discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: « Quomodo tu, Iudæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? ». Non enim coutuntur Iudæi Samaritanis.
Respondit Iesus et dixit ei: « Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: «Da mihi bibere», tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ».
Dicit ei mulier: « Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam ».
Dicit ad eum mulier: « Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ».
Dicit ei: « Vade, voca virum tuum et veni huc ».
Respondit mulier et dixit ei: « Non habeo virum ».
Dicit ei Iesus: « Bene dixisti: «Non habeo virum»; quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ».
Dicit ei mulier: « Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ».
Dicit ei Iesus: « Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudæis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ».
Dicit ei mulier: « Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus —; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ».
Dicit ei Iesus: « Ego sum, qui loquor tecum ».
Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: « Quid quæris aut quid loqueris cum ea? ». Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: « Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quæcumque feci; numquid ipse est Christus? ». Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
Interea rogabant eum discipuli dicentes: « Rabbi, manduca ».
Ille autem dixit eis: « Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ».
Dicebant ergo discipuli ad invicem: « Numquid aliquis attulit ei manducare? ».
Dicit eis Iesus: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius. Nonne vos dicitis: «Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit»? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt ad messem! Iam qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam æternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit. In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit. Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ».
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: « Dixit mihi omnia, quæcumque feci! ». Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem eius; et mulieri dicebant: « Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ».