Feria V - Hebd tertia
Tempus quadragesimæ
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 7, 23-28
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus:
« Hoc verbum præcepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis.
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti, usque ad diem hanc.
Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum.
Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te; et vocabis eos, et non respondebunt tibi; et dices ad eos: Hæc est gens, quæ non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam. Periit fides et ablata est de ore eorum ».
Psalmus responsorius 95(94), 1-2, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Utinam hódie vocem Dómini audiátis: « Nolíte obduráre corda vestra »
Venite, exsultemus Domino;
iubilemus Deo salutari nostro.
Præoccupemus faciem eius in confessione
et in psalmis iubilemus ei.
Venite, adoremus et procidamus
et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos populus pascuæ eius et oves manus eius.
Utinam hodie vocem eius audiatis:
« Nolite obdurare corda vestra,
sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, etsi viderunt opera mea ».
Nunc ergo, dicit Dóminus, convertímini ad me in toto corde vestro, quia benígnus et miséricors sum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 14-23
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Erat Iesus eiciens dæmonium, et illud erat mutum; et factum est, cum dæmonium exisset, locutus est mutus. Et admiratæ sunt turbæ; quidam autem ex eis dixerunt: « In Beelzebul principe dæmoniorum eicit dæmonia ». Et alii tentantes signum de cælo quærebant ab eo.
Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: « Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me dæmonia. Si autem ego in Beelzebul eicio dæmonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Porro si in digito Dei eicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quæ possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.