Feria VI - Hebd tertia
Tempus quadragesimæ
Léctio libri Osée prophétæ 14, 2-10
FRA •
L/F •
CMT
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: « Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus ».
« Sanabo prævaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus. Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani. Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur ».
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat hæc! Quia rectæ viæ Domini, et iusti ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.
Psalmus responsorius 81(80), 6c-8a, 8bc-9, 10-11ab, 14.17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ego sum Dóminus Deus tuus: audi vocem meam.
Sermonem, quem non noveram, audivi.
« Diverti ab oneribus dorsum eius;
manus eius a cophino recesserunt.
In tribulatione invocasti me, et liberavi te.
Exaudivi te in abscondito tempestatis,
probavi te apud aquam Meriba.
Audi, populus meus, et contestabor te;
Israel, utinam audias me!
Non erit in te deus alienus,
neque adorabis deum extraneum.
Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Si populus meus audisset me,
Israel si in viis meis ambulasset!
et cibarem eos ex adipe frumenti
et de petra melle saturarem eos ».
Pæniténtiam ágite, dicit Dóminus; appropinquávit regnum cælorum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 28b-34
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Accessit unus de scribis ad Iesum et interrogavit eum: « Quod est primum omnium mandatum? ».
Iesus respondit: « Primum est: «Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua». Secundum est illud: «Diliges proximum tuum tamquam teipsum». Maius horum aliud mandatum non est ».
Et ait illi scriba: « Bene, Magister, in veritate dixisti: «Unus est, et non est alius præter eum; et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine» et: «Diligere proximum tamquam seipsum» maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ».
Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: « Non es longe a regno Dei ». Et nemo iam audebat eum interrogare.