Feria V - Hebd quarta
Tempus quadragesimæ
In diebus illis:
Locutus est Dominus ad Moysen: « Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. Recesserunt cito de via, quam præcepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti!" ».
Rursumque ait Dominus ad Moysen: « Cerno quod populus iste duræ cervicis sit; dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ».
Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: « Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta? Ne, quæso, dicant Ægyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ».
Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.
Psalmus responsorius 106(105), 19-20, 21-22, 23
FRA •
L/F •
CMT
R/ Memento nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
Et fecerunt vitulum in Horeb
et adoraverunt sculptile;
et mutaverunt gloriam suam
in similitudinem tauri comedentis fenum.
Obliti sunt Deum, qui salvavit eos,
qui fecit magnalia in Ægypto,
mirabilia in terra Cham,
terribilia in mari Rubro.
Et dixit quia disperderet eos,
nisi affuisset Moyses electus eius:
Stetit in confractione in conspectu eius,
ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui credit in eum habet vitam æternam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 5, 31-47
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus Iudæis:
« Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; ego autem non ab homine testimonium accipio, sed hæc dico, ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.
Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quæ dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere; et illæ sunt, quæ testimonium perhibent de me. Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.
Gloriam ab hominibus non accipio, sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quæ a solo est Deo, non quæritis?
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ».