Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd quarta
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 11, 18-20 FRA  L/F  CMT
Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera eorum.
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: « Cædamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius ».
Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Psalmus responsorius 7, 2-3, 9bc-10, 11-12 FRA  L/F  CMT
R/ Dómine Deus meus, in te sperávi.
Domine Deus meus, in te speravi;
salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me,
ne quando rapiat ut leo animam meam
discerpens, dum non est qui salvum faciat.
 
Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam
et secundum innocentiam meam, quæ est in me.
Consumatur nequitia peccatorum;
et iustum confirma:
scrutans corda et renes Deus iustus.
 
Adiutorium meum apud Deum,
qui salvos facit rectos corde.
Deus iudex iustus,
fortis, irascens per singulos dies.
Beáti qui in corde bono et óptimo verbum Dei rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 7, 40-53 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ex turba, cum audissent sermones Iesu, dicebant: « Hic est vere propheta! »; alii dicebant: « Hic est Christus! »; quidam autem dicebant: « Numquid a Galilæa Christus venit? Nonne Scriptura dixit: «Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus»? ». Dissensio itaque facta est in turba propter eum. Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus.
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos; et dixerunt eis illi: « Quare non adduxistis eum? ».
Responderunt ministri: « Numquam sic locutus est homo ».
Responderunt ergo eis pharisæi: « Numquid et vos seducti estis? Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisæis? Sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt! ».
Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: « Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ».
Responderunt et dixerunt ei: « Numquid et tu ex Galilæa es? Scrutare et vide quia propheta a Galilæa non surgit! ». Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
Ad Offertorium