Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd quinta
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Númeri 21, 4-9 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Profecti sunt Hebræi de monte Hor per viam, quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris. Locutusque contra Deum et Moysen ait: « Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquæ; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ».
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel. Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: « Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes ». Oravitque Moyses pro populo.
Et locutus est Dominus ad eum: « Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ». Fecit ergo Moyses serpentem æneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
Psalmus responsorius 102(101), 2-3, 16-18, 19-21 FRA  L/F  CMT
R/ Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te veniat.
Domine, exaudi orationem meam,
et clamor meus ad te veniat.
Non abscondas faciem tuam a me;
in quacumque die tribulor,
inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te,
velociter exaudi me.
 
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terræ gloriam tuam,
quia ædificavit Dominus Sion
et apparuit in gloria sua.
Respexit in orationem inopum
et non sprevit precem eorum.
 
Scribantur hæc pro generatione altera,
et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sanctuario suo,
Dominus de cælo in terram aspexit,
ut audiret gemitus compeditorum,
ut solveret filios mortis.
Semen est verbum Dei, sator autem Christus; omnis qui ínvenit eum, manébit in æternum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 8, 21-30 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus pharisæis: « Ego vado, et quæretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ».
Dicebant ergo Iudæi: « Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: «Quo ego vado, vos non potestis venire»? ».
Et dicebat eis: « Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris ».
Dicebant ergo ei: « Tu quis es? ».
Dixit eis Iesus: « In principio: id quod et loquor vobis! Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quæ audivi ab eo, hæc loquor ad mundum ». Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat.
Dixit ergo eis Iesus: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, hæc loquor. Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quæ placita sunt ei, facio semper ».
Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
Ad Offertorium