Feria VI - Hebd quinta
Tempus quadragesimæ
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 20, 10-13
FRA •
L/F •
CMT
Audivi contumelias multorum et terrorem in circuitu: « Denuntiate, et denuntiemus eum ». Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: « Forte decipietur, et prævalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo ».
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
Psalmus responsorius 18(17), 2-3a, 3bc-4, 5-6, 7
FRA •
L/F •
CMT
R/ In tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudívit me.
Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.
Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum;
protector meus et cornu salutis meæ et susceptor meus.
Laudabilem invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.
Circumdederunt me fluctus mortis,
et torrentes Belial conturbaverunt me;
funes inferni circumdederunt me,
præoccupaverunt me laquei mortis.
In tribulatione mea invocavi Dominum
et ad Deum meum clamavi;
exaudivit de templo suo vocem meam,
et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 10, 31-42
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Sustulerunt lapides Iudæi, ut lapidarent Iesum. Respondit eis Iesus: « Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ».
Responderunt ei Iudæi: « De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ».
Respondit eis Iesus: « Nonne scriptum est in lege vestra: «Ego dixi: Dii estis?». Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: «Blasphemas!», quia dixi: Filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ».
Quærebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum. Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.
Et multi venerunt ad eum et dicebant: « Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quæcumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ». Et multi crediderunt in eum illic.