Feria quinta Cinerum
Léctio libri Deuteronómii 30, 15-20
FRA •
L/F •
CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. Si obœdieris mandatis Domini Dei tui, quæ ego præcipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et præcepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.
Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis, prædico vobis hodie quod pereatis et parvo tempore moremini in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam.
Testes invoco hodie contra vos cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum et diligas Dominum Deum tuum atque obœdias voci eius et illi adhæreas — ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis ».
Psalmus responsorius 1, 1-2, 3, 4.6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus vir qui pósuit Dóminum spem suam.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Pæniténtiam ágite, dicit Dóminus; appropinquávit regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 22-25
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ».
Dicebat autem ad omnes: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat? ».