Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 3, 15 - 4, 1.3- 6 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor filiorum Israel. Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen. Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu.
Ideo habentes hanc ministrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus. Quod si etiam velatum est Evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum; in quibus deus huius sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.
Non enim nosmetipsos prædicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum. Quoniam Deus, qui dixit: « De tenebris lux splendescat », ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei in facie Iesu Christi.
Psalmus responsorius 85(84), 9ab.10, 11-12, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Inhabitábit glória Dómini in terra nostra.
Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra.
 
Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatæ sunt.
Veritas de terra orta est,
et iustitia de cælo prospexit.
 
Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis invicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 20-26 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
Audistis quia dictum est antiquis: «Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio». Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: «Racha», reus erit concilio; qui autem dixerit: «Fatue», reus erit gehennæ ignis.
Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.
Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem ».
Ad Offertorium