Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Regum 18, 41-46 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Ait Elias ad Achab: « Ascende, comede et bibe, quia sonus multæ pluviæ est ». Ascendit Achab, ut comederet et biberet.
Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua et dixit ad puerum suum: « Ascende et prospice contra mare ». Qui, cum ascendisset et contemplatus esset, ait: « Non est quidquam ». Et rursum ait illi: « Revertere septem vicibus ». In septima autem vice dixit: « Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari ». Et ait: « Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia! ».
Et factum est interea: ecce cæli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel.
Psalmus responsorius 65(64), 10abcd, 10e-11, 12-13 FRA  L/F  CMT
R/ Te decet hymnus, Deus, in Sion.
Visitasti terram et inebriasti eam;
multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis;
parasti frumenta illorum.
 
Quoniam ita parasti eam.
Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans;
imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
 
Coronasti annum benignitate tua,
et vestigia tua stillabunt pinguedinem.
Stillabunt pascua deserti,
et exsultatione colles accingentur.
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis invicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 20-26 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
Audistis quia dictum est antiquis: «Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio». Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: «Racha», reus erit concilio; qui autem dixerit: «Fatue», reus erit gehennæ ignis.
Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.
Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem ».
Ad Offertorium