Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 18-22 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Fidelis Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est « Est » et « Non »! Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit « Est » et « Non », sed « Est » in illo fuit. Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo « Est »; ideo et per ipsum « Amen » Deo ad gloriam per nos.
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus, et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
Psalmus responsorius 119(118), 129, 130, 131, 132, 133, 135 FRA  L/F  CMT
R/ Fáciem tuam, Dómine, illúmina super servum tuum.
Mirabilia testimonia tua,
ideo servavit ea anima mea.
 
Declaratio sermonum tuorum illuminat
et intellectum dat parvulis.
 
Os meum aperui et attraxi spiritum,
quia præcepta tua desiderabam.
 
Convertere in me et miserere mei
secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.
 
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,
et non dominetur mei omnis iniquitas.
 
Faciem tuam illumina super servum tuum
et doce me iustificationes tuas.
Allelúia
Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 13-16 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vos estis sal terræ; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est ».
Ad Offertorium