Feria III - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Regum 17, 7-16
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Siccatus est torrens [ubi absconditus erat Elias]; non enim pluerat super terram. Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens: « Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; præcepi enim ibi mulieri viduæ, ut pascat te ». Surrexit et abiit Sareptam.
Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: « Da mihi paululum aquæ in vase, ut bibam ». Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius dicens: « Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua ».
Quæ respondit: « Vivit Dominus Deus tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur ».
Ad quam Elias ait: « Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. Hæc autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ” ».
Quæ abiit et fecit iuxta verbum Eliæ et comedit illa et ipse et domus eius per dies. Hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ.
Psalmus responsorius 4, 2-3, 4-5, 7-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Leva in signum super nos lumen vultus tui, Dómine!
Invocantem exaudi me, Deus iustitiæ meæ;
in tribulatione dilatasti mihi;
miserere mei et exaudi orationem meam.
Filii hominum, usquequo gravi corde?
Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium?
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum;
Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.
Irascimini et nolite peccare;
loquimini in cordibus vestris,
in cubilibus vestris et conquiescite.
Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!
Maiorem dedisti lætitiam in corde meo,
quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
Allelúia
Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 13-16
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vos estis sal terræ; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est ».