Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd X
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 5, 14-21 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Caritas Christi urget nos, æstimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis, quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 8-9, 11-12 FRA  L/F  CMT
R/ Miserátor et miséricors Dóminus.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
 
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Non in perpetuum contendet
neque in æternum irascetur.
 
Quoniam, quantum exaltatur cælum a terra,
prævaluit misericordia eius super timentes eum;
quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Allelúia
Inclína cor meum, Deus, in testimónia tua; et legem tuam da mihi benígne.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 33-37 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.
Sit autem sermo vester: «Est, est», «Non, non»; quod autem his abundantius est, a Malo est ».
Ad Offertorium