Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XI
Tempus « per annum » - Anno C
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri secúndi Samuélis 12, 7-10.13 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Dixit Nathan ad David: « Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul; et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israel et Iudæ et, si parva sunt ista, adiciam tibi multo maiora.
Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthæum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriæ Hetthæi, ut esset uxor tua.
Et dixit David ad Nathan: « Peccavi Domino ». Dixitque Nathan ad David: « Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris ».
Psalmus responsorius 32(31), 1-2, 5, 7, 11 FRA  L/F  CMT
R/ Remítte, Dómine, culpam peccáti mei.
Beatus, cui remissa est iniquitas,
et obtectum est peccatum.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,
nec est in spiritu eius dolus.
 
Peccatum meum cognitum tibi feci
et delictum meum non abscondi.
Dixi: « Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ».
Et tu remisisti impietatem peccati mei.
 
Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me;
exsultationibus salutis circumdabis me.
 
Lætamini in Domino et exsultate, iusti;
et gloriamini, omnes recti corde.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 2, 16.19-21 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Scientes quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci; vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.
Allelúia
Deus diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 36 - 8, 3 vel brevior  FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Rogabat Iesus quidam de pharisæis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisæi discubuit. Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti; et stans retro secus pedes eius flens lacrimis cœpit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: « Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis mulier, quæ tangit eum, quia peccatrix est ».
Et respondens Iesus dixit ad illum: « Simon, habeo tibi aliquid dicere ».
At ille ait: « Magister, dic ».
« Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ».
Respondens Simon dixit: « Æstimo quia is, cui plus donavit ».
At ille dixit ei: « Recte iudicasti ».
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: « Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; hæc autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; hæc autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ».
Dixit autem ad illam: « Remissa sunt peccata tua ».
Et cœperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: « Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?».
Dixit autem ad mulierem: « Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ».
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et castellum prædicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua dæmonia septem exierant, et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliæ multæ, quæ ministrabant eis de facultatibus suis.
Credo
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 36-50 FRA  L/F