Feria V - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 11, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ; sed et supportate me! Æmulor enim vos Dei æmulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quæ est in Christum.
Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud Evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis; nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.
Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? Alias Ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloria non infringetur in me in regionibus Achaiæ. Quare? Quia non diligo vos? Deus scit!
Psalmus responsorius 111(110), 1-2, 3-4, 7-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Opera mánuum tuárum, Dómine, véritas et iudícium.
vel
R/ Allelúia
Confitebor Domino in toto corde meo,
in consilio iustorum et congregatione.
Magna opera Domini,
exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
Decor et magnificentia opus eius,
et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus.
Opera manuum eius veritas et iudicium.
Fidelia omnia mandata eius,
confirmata in sæculum sæculi,
facta in veritate et æquitate.
Allelúia
Accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: “ Abba, Pater! ”
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 6, 7-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Orantes nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester cælestis; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra ».