Feria III - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Regum 21, 17-29
FRA •
L/F •
CMT
[Postquam mortuus est Naboth,] factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: « Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. Et loqueris ad eum dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem ». Et ait Achab ad Eliam: « Num invenisti me, inimice mi? ».
Qui dixit: « Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel. Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel.
Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel. Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli ».
Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua, et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quæ fecerant Amorræi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite. Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius ».
Psalmus responsorius 51(50), 3-4, 5-6a, 11.16
FRA •
L/F •
CMT
R/ Miserére, Dómine, quia peccávimus.
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci.
Averte faciem tuam a peccatis meis
et omnes iniquitates meas dele.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ,
et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 43-48
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum". Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester cælestis perfectus est ».