Sabbato - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium cælum. Et scio huiusmodi hominem — sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit — quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me, et ex magnitudine revelationum.
Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus Satanæ, ut me colaphizet, ne extollar. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: « Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ».
Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum.
Psalmus responsorius 34(33), 8-9, 10-11, 12-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus.
Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum
et eripiet eos.
Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;
beatus vir, qui sperat in eo.
Timete Dominum, sancti eius,
quoniam non est inopia timentibus eum.
Divites eguerunt et esurierunt,
inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
Venite, filii, audite me:
timorem Domini docebo vos.
Quis est homo, qui vult vitam,
diligit dies, ut videat bonum?
Allelúia
Iesus Christus egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 6, 24-34
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonæ.
Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad ætatem suam cubitum unum?
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicæ fidei?
Nolite ergo solliciti esse dicentes: «Quid manducabimus?», aut: «Quid bibemus?», aut: «Quo operiemur?». Hæc enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester cælestis quia his omnibus indigetis. Quærite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et hæc omnia adicientur vobis.
Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua ».