Sabbato - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri secúndi Paralipómenon 24, 17-25
FRA •
L/F •
CMT
Postquam obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iudæ et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis. Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum. Mittebatque eis prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadæ sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: « Hæc dicit Deus: Quare transgredimini præcepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos ».
Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini. Et non est recordatus Ioas rex misericordiæ, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: « Videat Dominus et requirat! ».
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam prædam miserunt regi Damascum.
Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis.
Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum.
Psalmus responsorius 89(88), 4-5, 29-30, 31-32, 33-34
FRA •
L/F •
CMT
R/ In ætérnum servábo illi misericórdiam meam.
« Disposui testamentum electo meo,
iuravi David servo meo:
Usque in æternum confirmabo semen tuum
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam ».
In æternum servabo illi misericordiam meam;
et testamentum meum fidele ipsi.
Et ponam in sæculum sæculi semen eius;
et thronum eius sicut dies cæli.
Si autem dereliquerint filii eius legem meam
et in iudiciis meis non ambulaverint,
si iustificationes meas profanaverint
et mandata mea non custodierint.
Visitabo in virga delictum eorum
et in verberibus iniquitatem eorum.
Misericordiam autem meam non avertam ab eo
neque mentiar in veritate mea.
Allelúia
Iesus Christus egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 6, 24-34
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonæ.
Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad ætatem suam cubitum unum?
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicæ fidei?
Nolite ergo solliciti esse dicentes: «Quid manducabimus?», aut: «Quid bibemus?», aut: «Quo operiemur?». Hæc enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester cælestis quia his omnibus indigetis. Quærite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et hæc omnia adicientur vobis.
Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua ».