Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 9, 6-11 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus.
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: « Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in æternum ».
Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiæ vestræ. In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.
Psalmus responsorius 112(111), 1-2, 3-4, 9 FRA  L/F  CMT
R/ Beátus vir qui timet Dóminum.
vel
R/ Allelúia
Beatus vir, qui timet Dominum,
in mandatis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius,
generatio rectorum benedicetur.
 
Gloria et divitiæ in domo eius,
et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Exortum est in tenebris lumen rectis,
misericors et miserator et iustus.
 
Distribuit, dedit pauperibus;
iustitia eius manet in sæculum sæculi,
cornu eius exaltabitur in gloria.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 6, 1-6.16-18 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in cælis est.
Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. »
Ad Offertorium