Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Lamentatiónum 2, 2.10-14.18-19 FRA  L/F  CMT
Præcipitavit Dominus nec pepercit omnia pascua Iacob; destruxit in furore suo munitiones filiæ Iudæ; deiecit in terram, polluit regnum et principes eius.
Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion, consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis; abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem.
Defecerunt præ lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi.
Matribus suis dixerunt: « Ubi est triticum et vinum? », cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exæquabo te et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui?
Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam, ut converterent sortem tuam; viderunt autem tibi oracula mendacii et seductionis.
Clamet cor tuum ad Dominum super muros filiæ Sion; deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
Psalmus responsorius 73, 1-2, 3-4, 5-7, 20.21 FRA  L/F  CMT
R/ Animas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
Ut quid, Deus, reppulisti in finem,
iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
Memor esto congregationis tuæ,
quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam hereditatis tuæ,
mons Sion, in quo habitasti.
 
Leva gressus tuos in ruinas sempiternas:
omnia vastavit inimicus in sancto.
Rugierunt, qui oderunt te,
in medio congregationis tuæ;
posuerunt signa sua in signa.
 
Visi sunt quasi in altum securim vibrantes
in silva condensa.
Exciderunt ianuas eius in idipsum;
in securi et ascia deiecerunt.
Incenderunt igni sanctuarium tuum,
in terram polluerunt tabernaculum nominis tui.
 
Respice in testamentum,
quia repleta sunt latibula terræ tentoriis violentiæ.
Ne revertatur humilis factus confusus;
pauper et inops laudabunt nomen tuum.
Allelúia
Christus infirmitátes nostras accépit, et ægrotatiónes portávit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 5-17 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Cum introisset Iesus Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: « Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ». Et ait illi: « Ego veniam et curabo eum ».
Et respondens centurio ait: « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: «Vade», et vadit; et alii: «Veni», et venit; et servo meo: «Fac hoc», et facit».
Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: «Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno cælorum; filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ». Et dixit Iesus centurioni: « Vade; sicut credidisti, fiat tibi ». Et sanatus est puer in hora illa.
Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei.
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: « Ipse infirmitates nostras accepit et ægrotationes portavit ».
Ad Offertorium