Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri secúndi Regum 25, 1-12 FRA  L/F  CMT
Factum est anno nono regni Sedeciæ, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones. Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ. Nona die mensis quarti prævaluit fames in civitate, nec erat panis populo terræ.
Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portæ, quæ est inter duplicem murum ad hortum regis, obsidentibus Chaldæis in circuitu civitatem. Abierunt itaque per viam, quæ ducit ad Arabam.
Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem comprehenditque eum in planitie Iericho, et omnis exercitus eius dispersus est et reliquit eum. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla, qui locutus est cum eo iudicium. Filios autem Sedeciæ occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis æreis et adduxit in Babylonem.
Mense quinto septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum servus regis Babylonis Ierusalem et succendit domum Domini et domum regis et omnes domos Ierusalem; omnemque domum combussit igne. Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe satellitum. Reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps satellitum; et de pauperibus terræ reliquit in vinitores et agricolas.
Psalmus responsorius 137(136), 1-2, 3, 4-5, 6 FRA  L/F  CMT
R/ Adhæreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui!
Super flumina Babylonis,
illic sedimus et flevimus,
cum recordaremur Sion.
In salicibus in medio eius
suspendimus citharas nostras.
 
Quia illic rogaverunt nos,
qui captivos duxerunt nos,
verba cantionum,
et, qui affligebant nos, lætitiam:
« Cantate nobis de canticis Sion ».
 
Quomodo cantabimus canticum Domini
in terra aliena?
Si oblitus fuero tui, Ierusalem,
oblivioni detur dextera mea.
 
Adhæreat lingua mea faucibus meis,
si non meminero tui,
si non præposuero Ierusalem
in capite lætitiæ meæ.
Allelúia
Christus infirmitátes nostras accépit, et ægrotatiónes portávit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 1-4 FRA  L/F  CMT
Cum descendisset Iesus de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: « Domine, si vis, potes me mundare ». Et extendens manum, tetigit eum dicens: « Volo, mundare! »; et confestim mundata est lepra eius.
Et ait illi Iesus: « Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis ».
Ad Offertorium