Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri secúndi Regum 22, 8-13; 23, 1-3 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Dixit Helcias pontifex ad Saphan scribam: « Librum legis repperi in domo Domini! ». Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod præceperat, et ait: « Effuderunt servi tui pecuniam, quæ reperta est in domo, et dederunt opificibus præfectis operum templi Domini ». Narravitque Saphan scriba regi dicens: « Librum dedit mihi Helcias sacerdos ».
Quem cum legisset Saphan coram rege, et audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua et præcepit Helciæ sacerdoti et Ahicam filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribæ et Asaiæ servo regis dicens: « Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius, quod inventum est; magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, ut facerent omne, quod scriptum est nobis ».
Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudæ et Ierusalem; ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudæ universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetæ et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini. Stetitque rex super gradum suum et percussit fœdus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis huius, quæ scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto.
Psalmus responsorius 119(118), 33, 34, 35, 36, 37, 40 FRA • L/F • CMT
R/ Pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum.
Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum,
et servabo eam semper.
 
Da mihi intellectum, et servabo legem tuam
et custodiam illam in toto corde meo.
 
Deduc me in semitam præceptorum tuorum,
quia ipsam volui.
 
Inclina cor meum in testimonia tua
et non in avaritiam.
 
Averte oculos meos, ne videant vanitatem;
in via tua vivifica me.
 
Ecce concupivi mandata tua;
in iustitia tua vivifica me.
Allelúia
Manéte in me, et ego in vobis, dicit Dóminus; qui manet in me, fert fructum multum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 7, 15-20 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. »
Ad Offertorium