Feria V - Hebd XIV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Génesis 44, 18-21.23b-29 ; 45, 1-5
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Accedens propius Iudas confidenter ait ad Ioseph: « Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" ». Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam".
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quæ locutus est dominus meus, et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". Ad quæ servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mærore ad inferos" ».
Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: « Egredimini, cuncti, foras! ». Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii omnisque domus pharaonis.
Et dixit Ioseph fratribus suis: « Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit? ». Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. Ad quos ille clementer: « Accedite, inquit, ad me ». Et cum accessissent prope: « Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum ».
Psalmus responsorius 105(104), 16-17, 18-19, 20-21
FRA •
L/F •
CMT
R/ Mementóte mirabílium quæ fecit Dóminus.
vel
R/ Allelúia.
Et vocavit famem super terram
et omne baculum panis contrivit.
Misit ante eos virum,
in servum venumdatus est Ioseph.
Strinxerunt in compedibus pedes eius,
in ferrum intravit collum eius,
donec veniret verbum eius,
eloquium Domini purgaret eum.
Misit rex et solvit eum,
princeps populorum, et dimisit eum;
constituit eum dominum domus suæ
et principem omnis possessionis suæ.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 7-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
« Euntes prædicate dicentes: «Appropinquavit regnum cælorum». Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eicite; gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. Intrantes autem in domum, salutate eam; et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur.
Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorræorum in die iudicii quam illi civitati ».