Sabbato - Hebd XIV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Génesis 49, 29-32; 50, 15-26a
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Præcepit Iacob filiis suis dicens: « Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quæ est in agro Ephron Hetthæi contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthæo in possessionem sepulcri; ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ».
Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum.
Quo mortuo, timentes fratres Ioseph et mutuo colloquentes: « Ne forte memor sit iniuriæ, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus », mandaverunt ei dicentes: « Pater tuus præcepit nobis, antequam moreretur, ut hæc tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiæ, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc ». Quibus auditis, flevit Ioseph.
Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: « Servi tui sumus ». Quibus ille respondit: « Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros ». Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: « Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob ». Cumque adiurasset eos atque dixisset: « Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto », mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Ægypto.
Psalmus responsorius 105(104), 1-2, 3-4, 6-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Húmiles, quærite Deum, et vivet cor vestrum.
Confitemini Domino et invocate nomen eius,
annuntiate inter gentes opera eius.
Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
Laudamini in nomine sancto eius,
lætetur cor quærentium Dominum.
Quærite Dominum et potentiam eius,
quærite faciem eius semper.
Semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
Allelúia
Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus Dei super vos requiéscit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 24-33
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
« Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, prædicate super tecta.
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis ».